Arcana Coelestia (Potts) n. 6318

Previous Number Next Number See English 

6318. Sunt {1}etiam homines qui plus quam sensuales sunt, qui nempe corporei, et sunt illi qui se prorsus confirmaverunt contra Divinum et adscripserunt omnia naturae, et {2}sic absque ulla ratione justi et aequi, nisi solum in externa forma, vixerunt; illi quia sicut bruta animalia intus sunt, tametsi ut homines appareant extus, sunt plus sensuales, et apparent {3} sibi et aliis in altera vita sicut corporei. Illi mihi (x)visi sunt antrorsum prope ad pedem dextrum, assurgentes ex profundo, criniti valde, et quasi duri et crassi; cum assurrexerunt, apparuit instar ensis imminentis capiti eorum: locutus sum cum illis, et dicebant quod {4}appareat sibi prorsus sicut forent in corpore. @1 enim$ @2 ideo$ @3 i quoque$ @4 omnia et singula appareant illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church