Arcana Coelestia (Potts) n. 6319

Previous Number Next Number See English 

6319. Quod influxum angelorum apud hominem attinet, non est qualis homo cogitat, sed est secundum correspondentias; angeli enim spiritualiter cogitant, at homo hoc naturaliter percipit; ita cadunt spiritualia in sua correspondentia, consequenter in sua repraesentativa apud hominem; sicut pro exemplo, cum loquitur homo de pane, de semente, de messe, de pingui, et similibus, tunc angelorum cogitatio est de bonis amoris et charitatis, et sic porro. Somniavi quondam somnium vulgare; cum evigilatus, narravi omnia a principio ad finem; dicebant angeli quod prorsus coinciderent cum illis quae ii inter se locuti sunt; non quod essent eadem quae somniavi, sed correspondentia et repraesentativa, ita singula; locutus cum illis dein de influxu. [2]Coram spiritibus autem qui apud hominem, non apparent objecta qualia homo oculis videt, nec capiuntur verba qualia homo aure audit, sed sicut cogitat homo; quod cogitatio se prorsus aliter habeat quam loquela, constat ex eo quod homo momento plura cogitet quam per semihorium eloqui possit, quia cogitat abstracte a vocibus linguae. Inde aliquatenus sciri potest quale est commercium animae cum corpore, quod nempe sit qualis est influxus mundi spiritualis in mundum naturalem; anima enim seu spiritus hominis est in mundo spirituali, et corpus in mundo naturali; ita secundum correspondentias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church