Arcana Coelestia (Potts) n. 6317

Previous Number Next Number See English 

6317. Fuerunt apud me spiritus qui cum vixerunt homines in mundo, eruditi dicti sunt; et {1} remittebantur in statum cogitationis in quo fuerunt cum in corpore, et communicata est mihi cogitatio eorum, et quidem de spiritibus; quae cogitatio erat talis ut nusquam potuerint adduci {2}ad credendum quod spiritus aliquo sensu gaudeat; et cetera quae de spiritibus seu animabus post mortem cogitaverant, erant absque omni quali; causa fuit quia vitam {3} posuerunt in corpore, et contra vitam spiritus seu animae suae post mortem confirmaverunt se per scientifica et philosophica; inde {4}clauserant sibi interiora, in quae sic elevari nequicquam potuerunt; postquam se confirmaverunt contra illa quae sunt vitae post mortem, {5}si dein verissima illis dicta {6}essent, fuissent ad illa sicut caeci qui non vident, et sicut surdi qui non audiunt; quidam eorum etiam irrident, et hoc eo plus quo se credunt aliis sapientiores esse. Indocti autem qui in bono fidei fuerunt, non sunt tales, nam hi per nulla scientifica ac philosophica confirmaverunt se contra illa quae Ecclesiae sunt, quapropter perceptio eorum extensior est et clarior {7}; et quia non clauserunt interiora, in facultate sunt recipiendi (t)bona et vera. @1 i tunc$ @2 credere$ @3 i solum$ @4 clauserunt$ @5 postea si$ @6 fuissent$ @7 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church