6316. Eruditi, quod miraberis, quoad multam partem sunt sensuales; causa est quia scientias didicerunt solum famae causa ut promoveantur in honores et sic in lucra, non autem fine ut sapiant; omnes enim scientiae quae in orbe erudito sunt, sunt media sapiendi, et quoque sunt media insaniendi. Cum illi evecti sunt ad honores, {1}dein vivunt sensuales plus quam simplices; et tunc illi simplicitatis esse credunt aliquid tribuere Divino, et non prudentiae et naturae, et reliqua fortuito. @1 after cum$