5625. `Forte error hoc': quod significet ne adversus sit, constat a significatione `erroris' quod sit adversum, nam talis error hic intelligitur, sicut quod obliti argentum dare et sic reduxerint illud quisque in suo sacco, ob quam causam illis adversus posset esse, ut quoque crediderunt, timuerunt enim quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros, vers. 18; praeterea peccatum significat disjunctionem et aversionem, n. 5229, 5474, ita `error' si ei peccatum inest, sed minorem, quapropter dicitur ne `adversus sit'.