Arcana Coelestia (Potts) n. 5624

Previous Number Next Number See English 

5624. `Et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducatis in manu vestra': quod significet quod per verum gratis datum in exteriore naturali submitterent se quantum possibile, constat ex significatione `argenti reducti' quod sit verum gratis datum, de qua n. 5530; ex significatione `in ore manticae' quod sit in limine naturalis exterioris, de qua n. 5497; et ex significatione `in manu' quod sit in potentia, de qua mox supra n. 5623, ita quantum possibile; quod se submitterent per id verum, significatur per quod `reducerent'; in spirituali enim mundo reducere verum ad Dominum a quo gratis id acceperunt, est se per illud submittere; {1}quomodo autem se per id submiserunt, patet ex loquela cum viro qui super domum Josephi {2}, vers. 18-24. @1 quod etiam se per id submiserint, patet a timore in quo fuerunt propter id, et $ @2 i ante ostium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church