Arcana Coelestia (Potts) n. 5626

Previous Number Next Number See English 

5626. `Et fratrem vestrum accipite': quod significet quod sic illis bonum fidei, constat ex repraesentatione `Shimeonis' qui hic est `frater quem acciperent', quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, ita bonum fidei, nam verum fidei cum transit in voluntatem, fit bonum fidei; transit enim tunc verum in vitam hominis, et cum ibi est, tunc spectatur non sicut quod sciendum sed quod faciendum, ex quo mutat suam essentiam et fit actuale; inde non vocatur amplius verum sed bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church