5214. `Et ecce septem aristae graciles': quod significet scientifica nullius usus, constat ex significatione `aristarum' quod sint scientifica, de qua supra n. 5212; et ex significatione `gracilium' quod sint quae nullius usus; gracile enim opponitur pleno, et plenum dicitur in quo usus, seu quod idem, in quo bonum, omne enim bonum est usus; quapropter `gracile' est quod nullius usus. Scientifica nullius usus sunt quae non alium finem habent quam gloriam et voluptatem; illi fines sunt nullius usus quia non conducunt proximo.