5213. `Pingues et bonae': quod significet quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, constat ex significatione `pinguium' cum praedicatur de scientificis quae per `aristas' significantur, quod sint receptibilia boni fidei, proinde quibus illa quae fidei, inapplicari possunt; scientifica enim sunt vasa, de quibus cum praedicatur `pinguedo', significatur aptitudo recipiendi talia quae sunt fidei ex charitate; et ex significatione `bonarum' cum praedicatur de scientificis quae per `aristas' significantur, quod sint receptibilia boni charitatis, proinde quibus illa quae sunt charitatis, inapplicari possunt; quod `pingues' spectent illa quae (t)sunt fidei, et `bonae' illa quae sunt charitatis, est ex more ubivis in Verbo; ubi enim bina adjectiva uni rei applicantur, ibi unum involvit illa quae fidei sunt et alterum illa quae charitatis, et hoc propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, {x}4137 fin., 5138; (m)quod `pingues' significent illa quae sunt fidei, et `bonae' illa quae sunt charitatis, etiam patet {1}a parallelis quae praecedunt de vaccis, n. 5199, 5200(n). [2] Scientifica quibus inapplicari possunt illa quae sunt fidei et charitatis, sunt perplura, sicut omnia scientifica Ecclesiae quae per `Aegyptum' in bono sensu significantur,. de quibus n. 4749, 4844, 4964, 4965, consequenter omnia scientifica quae vera de correspondentiis, de repraesentativis, de significativis, de influxu, de ordine, de intelligentia et sapientia, de affectionibus, immo omnia vera interioris et exterioris naturae tam visibilia quam invisibilia, quia haec correspondent veris spiritualibus. @1 ab illis$