5215. `Et exustae euro' quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione `exuri euro' quod sit consumi ab igne cupiditatum; `eurus' enim et `oriens' in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, (x)3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde{1} concupiscentiae (c)et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur `ignis' ex causa de qua n. 5071, consequenter `exuri'. [2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; {2}at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria {3}et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et {4}est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per `exuri euro' significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae {5}sunt `aristae graciles', quod significetur quod plena sint cupiditatum. [3] Quod per `eurum' seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem, Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute Sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. lxxviii 26, 27;
quod per `carnem quam ventus ille adduxit' significatae sint concupiscentiae, et per `avem alae' phantasiae inde, patet apud Mosen, Num. xi 31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius `sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes': [4] apud Ezechielem, Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit (c)illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, xvii 10:
et apud eundem, Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis {6}virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, . . . exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, . . . sceptrum ad dominandum, xix 12, 14;
ibi `ventus orientalis' seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum: apud Esaiam, Meditatus est de vento suo duro, in die euri, xxvii 8: [5] apud Hosheam, Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, xiii 15;
ibi quoque `ventus orientis' seu `eurus' pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam, Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, xviii 17:
[6] apud Davidem, Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. xlviii 8 [A.V. 7]:
apud Esaiam, Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt {7}euro, et divinatores {8}sicut Philistaei, ii 6:
apud Hosheam, Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, xii 2 [A.V. 1];
`ventus' hic pro phantasiis, et `eurus' pro cupiditatibus: simile etiam per `ventum orientalem' in sensu interno intelligitur, per quem `productae sunt locustae', et per {9}quem `locustae conjectae in mare', Exod. X 13, 19; et quoque per quem `divisae sunt aquae maris Suph, Exod. xiv 21. @1 i affectiones illorum$ @2 sed$ @3 vel$ @4 consequenter$ @5 per aristas graciles significantur$ @6 (virga) A, Sch$ @7 i ab$ @8 sunt I$ @9 But see n. 7702$