Arcana Coelestia (Potts) n. 4950

Previous Number Next Number See English 

4950. Sub pede sinistro paulo {1} sinistrorsum, sunt tales qui naturae omnia tribuerunt, at usque confessi ens universi ex quo omnia quae naturae sunt; sed explorabatur num crediderint aliquod ens universi seu summum numen quod creaverat omnia, sed perceptum ex cogitatione {2} (c)eorum mecum communicata, quod esset sicut inanimatum quoddam quod crederent in quo nihil vitae; ex quo constare potuit quod non agnoverint creatorem universi sed naturam;

dicebant etiam quod numinis vivi ideam non possent habere. @1 paulum$ @2 idea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church