4949. Sunt plures qui mansiones habent sub plantis pedum, cum quibus quandoque locutus sum; vidi quosdam eorum quod conniterentur ascendere, et quoque connisum ascensus eorum sentire dabatur et hoc usque ad genua, sed relapsi sunt; repraesentatur ita coram sensu, cum aliqui ex suis mansionibus cupiunt ad superiores, sicut hi quod ad illorum mansiones qui in provincia genuum et femorum sunt;
dictum mihi quod tales sint qui alios contempserunt prae se, quapropter etiam volunt emergere, et non solum per pedem in femur, sed etiam si possent supra caput, at usque relabuntur; sunt in quodam genere stupiditatis, nam talis arrogantia exstinguit et {1} suffocat lucem caeli, proinde intelligentiam; quapropter sphaera quae circumfundit illos, apparet sicut crassamentum. @1 seu$