4951. Sub calcaneo aliquanto magis retrorsum, est profunde infernum; spatium intermedium apparet sicut vacuum; ibi sunt malitiosissimi; clandestine explorant animos nocendi causa, et clandestine insidiantur ut perdant; hoc illis jucundum vitae fuerat; saepius illos observavi; effundunt venenum malitiae suae ad illos qui in mundo spirituum sunt; et illos qui ibi, variis dolis excitant; sunt interiores malitiosi; apparent ibi quasi in palliis, et quandoque aliter; saepe puniuntur, et tunc profundius demittuntur, et obvelantur quasi nube, quae est sphaera malitiae ex illis exhalans; ex profundo illo quandoque tumultus sicut internecinus auditur. Possunt inducere alios ad lacrimandum, et quoque possunt incutere timorem; hoc imbuerunt in vita corporis per id quod apud aegrotos et simplices fuerint, opes obtinendi causa, quos adegerunt ad lacrimandum et sic moverunt ad misericordiam, et si non ita obtinuerunt {5}, incusserunt timorem; sunt plerique tales, qui ita pro monasteriis depraedati sunt plures domos. Observati etiam quidam sunt in media distantia, sed hi apparent sibi sedere sicut in camera et consultare; sunt quoque malitiosi, sed non in illo gradu {2}. @1 aliter$ @2 i sunt inter inconspicuos$