4630. Quidam supra caput inconspicuus aderat; quod adesset, ex fetore appercepi qui erat qualis fetor dentium qui excrementitius;
et postea apperceptus nidor sicut ex cornu {1}seu osse usto; dein veniebat talium magna turba, assurgens ab inferiore non procul a dorso, sicut nimbus, et quia etiam inconspicui erant, autumabam quod tam subtiles essent, et tamen mali, sed dictum quod illi ubi sphaera spiritualis est, ibi inconspicui sint, sed ubi sphaera naturalis, ibi conspicui, nam qui ita naturales sunt ut nihil cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et caelum dari, et usque in negotiis suis sunt subtiles, illi sunt tales, et vocantur naturales inconspicui; et manifestantur aliis quandoque per {2}foetorem, de quo {3}supra. @1 ac$ @2 i nidorem et$ @3 i mox$