4629. Omnem illam experientiam quam de sphaeris perceptionum conversis in odores habui, afferre, foret {1}membranam exarare, videantur quae de illis prius, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577 memorata sunt; quibus solum haec licet adjicere: percepi quondam multorum spirituum commune cogitationis de Domino quod natus homo, et apperceptum quod ex meris scandalis consisteret; nam {2}quod cogitant spiritus in communi et particulari, hoc percipitur manifeste ab aliis; odor illius sphaerae percipiebatur similis aquae putidae, et aquae putidae, et aquae quisquiliis fetidis conspurcatae. @1 membranam exarare = literally `to plough up a parchment,' but Cicero uses exarare for `to write, note or set down,' probably from the use of a style on wax tablets. The meaning here is evidently 'to fill a sheet, or volume.'$ @2 quid$