4548. `Respondenti mihi in die angustiae meae': quod significet in statu cum praeferebat verum prae bono, constat ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; quod per `diem angustiae meae' significetur status cum verum praeferebat bono, constare potest ab illis quae supra n. 4542 dicta sunt, dies enim angustiae hic involvit idem ac verba illa ibi, `In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo.'