4547. `Et faciam ibi altare Deo': quod significet sanctum in quo interiora terminantur, constat ex significatione `facere altare Deo' quod sit sanctum cultus, de qua supra n. 4541; quod dicatur quod in illo interiora terminentur, est quia faceret illud in Bethele, quae hic est `ibi,' et quia per `Bethelem' significatur naturale in quo interiora terminantur, videatur supra n. 4539.