Arcana Coelestia (Potts) n. 4048

Previous Number Next Number See English 

4048. Erat quidam prope ad caput meum qui mecum locutus; ex sono percepi quod in statu tranquillitatis, sicut cujusdam pacifici somni esset interrogavit hoc e illud, sed cum tali prudentia ut vigil non prudentius; perceptum quod angeli interiores per illum locuti sint, et is in statu esset ut perciperet et produceret;

quaesivi de statu illo, et ei dixi quod ei talis status respondit quod non loquatur aliud quam bonum et verum, et quod appercipiat num aliud, et si aliud influeret, quod non admittat seu eloquatur;

de statu suo dicebat quod pacificus esset, et illum quoque per communicationem percipere dabatur; dictum quod tales sint qui sinus seu vasa majora sanguines in cerebro referunt; et qui similes illi, Sinum Longitudinalem, qui est inter bina cerebri hemisphaeria, ac ibi in statu quieto, utcumque cerebrum utrinque tumultuatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church