Arcana Coelestia (Potts) n. 4047

Previous Number Next Number See English 

4047. Apparebant quoque alii supra caput quorum actio communis influens {1}supra caput erat fluida transversim ab anteriore retrorsum; et apparebant quoque alii, (x)quorum actio influens erat a tempore utroque versus meditullium cerebri; perceptum quod illi essent qui pertinerent ad provinciam piae matris, quae est integumentum alterum, et propius investit cerebrum et cerebellum, et per fila emissa cum illis communicat; quales essent, scire dabatur ex loquela eorum, nam mecum locuti sunt; fuerunt sicut in mundo, quod non multum suae cogitationi fiderent, et sic se determinarent ad aliquid certum cogitare de rebus sanctis, sed quod penderent ab aliorum fide, non ventilantes num verum esset; quod tales essent, etiam ostensum mihi per influxum perceptionis illorum in Orationem Domini cum illam legerem, nam omnes quotcumque sunt spiritus et angeli, ex oratione Domini sciri potuerunt quales essent, et hoc per influxum idearum cogitationis et affectionum illorum in contenta orationis; inde etiam perceptum quod tales essent; et insuper quod inservire possent angelis pro mediis; sunt enim spiritus medii inter caelos per quos communicatio, ideae enim illorum non erant clausae sed apertiles, ita illi patientes se agi, et facile admittentes est excipientes influxum; praeterea erant modesti et pacifici; ac dicebant se esse in caelo. @1 A has supra cerebrum, but SD 1727, from which this is copied, has in cerebro, a much likelier reading.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church