4049. Erant quidam supra caput paulo antrorsum qui mecum locuti;
loquebantur amoene, et influebant satis leniter; distinguebantur ab aliis {1}per id quod illis cupido et desiderium jugiter esset vere in caelum; dicebatur quod tales sint qui ventriculos seu cava majora cerebri referunt, et ad provinciam illam {2}pertinent; causa quoque addita, quod melior species lymphae quae inibi, talis sit quod nempe redeat in cerebrum, {3}cui inde ei talis conatus:
cerebrum est caelum, et conatus est cupido et desiderium;
correspondentiae sunt tales. @1 in eo$ @2 pertinerent$ @3 etenim inde ei$