3416. `Et ivit abinde Jishak': quod significet quod Dominus vera interiora relinqueret, constat ex significatione `ire abinde' quod sit relinquere, hic vera interiora quia de illis agitur; et ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale. Quod Dominus {2}relinquat vera interiora, significat quod illa non aperiat illis: sunt enim in Verbo ubivis vera interna, sed tales qui in scientia cognitionum sunt et non simul in vita, {3}cum Verbum legunt, vera illa ne quidem vident; ut {4}constare potest ex eo quod illi qui essentiale salutis ponunt in fide, ne quidem attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de {5}amore et charitate, n. 1017, (x)2371; et qui attendunt, vocant illa fructus fidei quos a charitate, quam ignorant qualis sit, sic distinguunt, immo separant; ita posteriora Verbi illis apparent, non autem anteriora, hoc est, exteriora non interiora; et posteriora aut exteriora videre, absque anterioribus seu interioribus, est nihil Divini videre: haec sunt quae intelliguntur per quod Dominus vera interiora reliquerit, quod significatur per quod `ivit abinde Jishak'; non quod Dominus relinquat, sed quod illi se a Domino, quia ab illis quae sunt vitae, removent. @1 Divinum I$ @2 reliquerit$ @3 before tales$ @4 i satis$ @5 charitate ac amore$