Arcana Coelestia (Potts) n. 3415

Previous Number Next Number See English 

3415. Quod `vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde' significet quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis, constare potest a significatione `vadere a cum nobis' quod sit non sufferre praesentiam; et a significatione `praevalere valde' quod sit propter opulentiam, hic {1}Divinam quae in veris interioribus; quod illi qui `Philistaei' vocantur, non praesentiam boni, ita non praesentiam Divini, sufferre queant, videatur mox supra n. 3413. @1 Divinum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church