3417. `Et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi': quod significet quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores, constat ex significatione `castrametari' quod sit disponere in ordinem; ex significatione `vallis Geraris' quod sint inferiora rationalia, seu exteriores veri apparentiae; `vallis' enim significat inferiora, seu quod idem, exteriora, n. 1723, et `Gerar' illa quae sunt fidei, ita quae sunt veri, n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; et ex significatione `habitare' quod sit esse et vivere, de qua n. 3384; inde patet quod `castrametatus in valle Geraris, et habitabat ibi' significet quod Dominus disposuerit vera, ut quoque adaequata essent captui et genio illorum qui non ita in vita sed in doctrinalibus fidei sunt; ut constare potest a Verbo, ubi quoque vera ita sunt. [2] Sit {1}exemplo: qui in doctrinalibus sunt, non ita in vita, non sciunt aliter quam quod regnum caeleste sit simile regnis in tellure in eo quod magni ibi fiant imperando aliis; jucundum inde est unicum {2}jucundum quod sciunt, et quod omni alii jucundo praeferunt, quapropter Dominus secundum apparentiam quoque illam in Verbo locutus est, ut apud Matthaeum, Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, v 19;
et apud Davidem, Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6; Joh. x 34, 35;
et quia nec ipsi discipuli aliam opinionem in principio habuerunt de regno caelesti quam magnitudinis et praeeminentiae, sicut in terra, ut constat apud Matth. xviii 1; Marc. ix 34; Luc. ix 46; et quoque ideam sedentium ad dextram et sinistram regis, Matth. xx 20, 21, 24; Marc. x 37, ideo quoque secundum captum et quoque animum illorum {3}respondit Dominus, dicens, (m)cum contentio inter illos existeret quis illorum esset maximus, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, et sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28;(n) tunc enim non sciverunt quod jucundum caeleste non esset jucundum magnitudinis et praeeminentiae, sed jucundum humiliationis et affectionis inserviendi aliis, ita non maximum sed minimum esse velle, ut Dominus docet apud Lucam, Quicumque minimus inter omnes vos existit, hic erit magnus, ix 48;
[3] ita qui in scientia cognitionum et non in vita charitatis sunt, illi non scire possunt aliud jucundum dari quam quod resultat ex praeeminentia, {4}et quia id jucundum unice insidet mentibus illorum et omne vitae eorum facit, ideo jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, proinde beatum et felix quod inde, prorsus ignorant; haec causa est quod Dominus applicate ad infirmitatem illorum locutus sit, ut sic excitari et introduci possent ad bonum et discendum, et docendum, et faciendum; at usque docet quid magnitudo et quid praeeminentia in caelo, (m)ut Matth. xix 30; xx 16, 25-28; Marc. x 31, 42-45; Luc. ix 48; xiii 30; xxii 25-28:(n) haec et similia sunt (t)veri apparentiae inferioris gradus; quippe magni fiunt, praeeminentes, potentes, et imperantes respective, unus enim angelorum myriadibus spirituum infernalium potentior est, sed non ex se, verum ex Domino; et tantum ex Domino, quantum credit nihil ex se posse, ita minimum esse; ac tantum hoc credere potest, quantum est in humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, quantum in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum. @1 exemplum$ @2 illum$ @3 dixit$ @4 quia jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione, et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum prorsus ignorant, ideo, quia illud jucundum unice insidet mentibus illorum et amorem vitae corum facit, et per id introduci possunt ad bonum et discendum et docendum, et faciendum, ideo Dominus quoque applicate ad infirmitatem illorum loquutus est, sicut etiam passim alibi, at in Verbo usque docet,$