2692. `Et clamavit angelus Dei ad Hagarem e caelo': quod significet consolationem, constat a significatione `clamare e caelo, tum `angeli Dei,' ut et `Hagaris'; `clamare e caelo' significat influxum `angelus Dei' Dominum, n. 1925, (x)2319, et `Hagar' affectionem cognitionum veri, n. 2691; influxus Domini in affectionem veri cum haec in summo dolore est ob privationem, est consolatio: quod a Domino influit apud hominem, dicitur `clamari e caelo,' quia per caelum est, et ibi manifestum, sed in hominis perceptione et cogitatione obscurum, modo per mutationem status affectionis se manifestans, ut hic quod consolationem acceperit {1}. @1 perceperit.$