Arcana Coelestia (Potts) n. 2691

Previous Number Next Number See English 

2691. `Audivit Deus vocem pueri': quod significet tunc auxilium, constat a significatione `audire Deus vocem' in sensu historico quod sit ferre auxilium in sensu interno, et a significatione `pueri' quod sit spirituale verum, de qua prius; hic quod sit status in quo spirituale quoad verum esset, nam dicitur quod `audivit vocem pueri,' et mox in hoc versu, `audivit vocem (o)pueri in quo ille ibi,' nempe in quo statu, et in praecedentibus, quod in statu summi doloris ob privationem veri esset. Quod vocem pueri, non Hagaris, dicatur audivisse, es quia de statu spiritualis hominis agitur; per `puerum seu Ismaelem' repraesentatur spiritualis Ecclesiae homo, per `Hagarem matrem ejus affectio cognitionum veri, quae est cui dolor; rationale hominis nascitur ab affectione scientiarum ut a matre, n. 1895, 1896, 1902 {1}, 1910 2094, 2524, sed spirituale ejus ab affectione cognitionum veri ex doctrina, cumprimis ex Verbo; ipsum spirituale est hic `puer,' affectio cognitionum veri est hic `Hagar.' @1 A i 1900, but 1909 was probably intended.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church