2693. `Dixit ei, Quid tibi Hagar': quod significet perceptionem de statu ejus, constat a significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua prius; et a significatione `quid tibi Hagar' quod sit status in quo esset; hic significat quod Dominus noverit ejus statum, tametsi interrogatur illa, et dicitur `quid tibi Hagar.' In sensu litterae est interrogatio a Domino, at in sensu interno est infinita perceptio omnium; quod interrogentur homines de statu eorum, passim legitur in Verbo, sed est causa quia homo non aliter credit quam quod nemo sciat cogitationes, minus statum affectionis; tum quoque ut solatium inde habeant ut aperire queant sensa animi, quod solet medelae esse, videatur n. 1701, 1931.