1575. Vers. 8. Et dixit Abram ad Lotum, Ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos. 'Dixit Abram ad Lotum' significat quod ita internus homo dixerit ad externum: 'ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos' significat quod nulla discordia debeat esse inter utrumque: 'quia viri fratres nos' significat quod in: se uniti.