Arcana Coelestia (Potts) n. 1574

Previous Number Next Number See English 

1574. Quod 'Canaanita' significet malum a matre hereditarium in externo homine, ostensum est prius n. 1444, quod autem 'Perizzita' significet falsum ex malo, constat ex aliis locis in Verbo ubi Perizzita nominatur, ut de Jacobo, Dixit Jacobus ad Shimeonem et ad Levi, Perturbastis me, fetere faciendo me apud habitatorem terrae; apud Canaanitas, et apud Perizzitas, et ego mortales numeri, et congregabunt se supra me, et percutient me; et perdar ego et domus mea, Gen. xxxiv 30;

ubi similiter per 'Canaanitam' significatur malum, et per 'Perizzitam' falsum: [2] apud Josuam, Dixit ad filios Josephi Josua, Si populus multus tu, ascende tibi in silvam, et exscindas tibi ibi in terra Perizzaei, et Rephaim, si angustus tibi mons Ephraim, xvii 15;

ubi per 'Perizzaeos' significantur principia falsi, per 'Rephaim' persuasiones falsi, quae exstirparent, nam 'mons Ephraim' in sensu interno est intelligentia. [3] In Libro Judicum, Post mortem Josuae, et interrogaverunt filii Israelis Jehovam, dicendo, Quis ascendet nobis ad Canaanitam, in initio ad pugnandum contra eum? et dixit Jehovah, Jehudah ascendet, ecce dedi terram in manum ejus. Et dixit Jehudah Shimeoni fratri suo Ascende mecum in sortem meam, et pugnemus contra Canaanitam, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam; et ivit cum illo Shimeon, et ascendit Jehudah, et dedit Jehovah Canaanitam et Perizzitam in manum illorum, i (x)1-5;

ubi per 'Jehudam' quoque repraesentatur Dominus quoad caelestia per 'Shimeonem' quoad spiritualia inde; 'Canaanita' est malum 'Perizzita' est falsum, quod evictum; hoc erat responsum seu oraculum divinum, quod ita intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church