1576. Quod 'dixit Abram ad Lotum' significet quod ita internus homo dixerit ad externum, constat a repraesentatione 'Abrami' hic quod sit internus homo et a repraesentatione Loti quod externus qui separandus; quod 'Abram' repraesentet internum hominem, causa est quia est respective ad Lotum, qui est illud in externo homine quod separandum: in externo homine sunt, ut dictum, quae concordant et sunt quae discordant; quae discordant, hic est 'Lotus,' quare quae concordant sunt 'Abramus,' etiam quae in externo homine, nam illa unam rem constituunt cum interno, et sunt interni.