10786. Porro aiebant quod etiam confundant illos per id quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt, {1}et quod respondeant illis quod non sciant quid fides, seu quid sit credere, cum in se {2}percipiunt quod ita sit; erant enim ex regno caelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera quae apud nos vocantur fidei, sunt enim in illustratione a Domino, secus ac illi qui in regno Domini spirituali sunt; quod illi tales essent, videre etiam dabatur {3}ex flammeo ex quo ideae eorum; qui e regno caelesti Domini sunt, illi cum sermo est de veris, non plus {4}dicunt quam ita, ita, vel Non, non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt de quibus Dominus dicit, Sermo vester erit, Ita, ita, Non, non; quod ultra est ex malo est (Matth. v 37); inde est quod spiritus illi dixerint quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc sicut si aliquis diceret {5}ad socium qui oculis suis {6}videt domos aut arbores, quod fidem habere {7}debeat seu credere quod sint domus {8}ac arbores, cum clare {9}videt quod ita sit; tales sunt qui e regno caelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. Dicebamus illis quod {10}pauci in nostra tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa; sunt enim binae facultates homini, quae vocantur intellectus et voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut in interiore visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, immo {11}nec volunt {12}ut percipiantur aliquo visu interiore seu intellectu; ita dicunt quia vera apud illos sunt absque luce e caelo, et illis qui absque luce e caelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa; inde plures ibi tanta occupavit {13} caecitas {12}ut tametsi homo non faciat vera seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari @1 ad quod respondent$ @2 percipiant$ @3 ex ideis eorum, quae apparebant sicut flammeo colore; illi enim tales sunt, ut$ @4 dicant$ @5 quando quis$ @6 vident altered to videt$ @7 debeat altered to debeant$ @8 aut$ @9 videt altered to vident$ @10 qui in nostra tellure sunt, pauci interiorem perceptionem de veris habeant$ @11 i etiam$ @12 quod$ @13 i talis$