Arcana Coelestia (Potts) n. 10785

Previous Number Next Number See English 

10785. Cum spiritus angelici qui ab illa tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis; timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de fide, et de similibus, propter quod in illam plagam telluris suae se contulerunt, fugientes eos quocumque possent; interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium (c)et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo; perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quos fugerunt, fuerint ex nostra tellure; {1}tum etiam ex eo quod ex nostra tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita, ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo, in aliis enim telluribus non tales peregrinationes sunt; compertum dein est quod esset monachi qui ex studio convertendi gentes in nostro orbe peregrinati sunt; quapropter dicebamus illis quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere sed lucrari et dominari; et quod per {2}varia primum captare animos {3}studeant, sed dein subjicere illos sibi sicut servos. Praeterea dicebamus quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Domino a talibus perturbari. @1 nam ex nostra tellure sunt$ @2 talia$ @3 velint, et sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church