10683. `Quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele': quod significet quod per illa conjunctio cum illis qui in cultu externo et interno, constat ex significatione `super ore verborum illorum' quod sit per primaria illa vera quae observanda, de qua supra n. 10682, ex significatione pangere `foedus' quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, ex repraesentatione `Moschis' cum quo et cum Israele dicitur quod {1}pangatur foedus, quod sit externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, {2}in quo internum, de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614, et ex significatione `Israelis' quod sit internum Ecclesiae et {3} cultus, de qua n. 4286, 4292, 4570, 6426; inde est quod dicatur quod foedus pangatur cum Mosche et cum Israele, et non cum filiis Israelis, nam per filios Israelis in hoc et in Praecedente capite intelliguntur qui in externo Ecclesiae, {4} cultus, et Verbi absque interno sunt, videatur n 10454-10457, 10461, 10498, (x)10549-10551, 10570, 10575, 10629. [2] Hic paucis dicetur quid internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quid externum eorum in quo internum, et quid externum absque interno: in interno {5}Verbi, Ecclesiae, et cultus sunt illi qui amant facere verum propter verum ex affectione interna, ita ex affectione spirituali; in (t)externo eorum in quo internum sunt illi qui amant verum propter verum, sed ex affectione externa, ita ex affectione naturali; hi sunt externae Ecclesiae homines, illi autem internae, nam in omni Ecclesia sunt homines interni et sunt externi; at qui in cultu externo absque interno sunt, illi amant verum non propter verum sed propter lucra in mundo, ita non amant facere vera nisi propter se, aut ut videantur; hi non sunt intra Ecclesiam sed extra illam. [3] Qui amant facere verum propter verum ex affectione interna seu spirituali, illi cum audiunt {6}vera, gaudent, et cogitant {7} de vita secundum {8}illa; at qui amant verum propter verum ex affectione externa seu naturali, illi cum audiunt verum, etiam gaudent, sed non cogitant de vita secundum id, influit {9}usque illis insciis ex interno; qui autem amant verum propter lucra in mundo, illi nihil cogitant de vita nec aliquid ab interno influit, solum faciunt ut vera sint res memoriae, ob finem ut {10}loquantur de illis. [4] Qui amant facere verum propter verum, illi amant Dominum, quoniam verum est a Domino, et Dominus facit ut id fiat bonum per velle et facere illud, ita ut fiat vitae apud hominem, nam verum non prius fit vitae {11} quam cum intrat voluntatem {12}; quod in voluntate {12} sit, {13}sciri et percipi potest ex eo quod faciat id, et adhuc magis {14}quod amet facere id, nam quantum homo vult verum tantum amat id. [5] Amare verum propter verum et propter vivere secundum id, ita describitur a Domino, apud Matthaeum, Quisquis suscipit vos, Me suscipit, qui autem Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me; quisquis prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; immo quisquis potaverit unum parvorum horum potu aquae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam, x 40-42;
qui non sensum internum Verbi novit, non scire potest quid significat `suscipere prophetam in nomine prophetae,' `justum in nomine justi,' et `discipulum Domini in nomine discipuli,' et quod illi `mercedem {15}accepturi secundum {16}susceptionem'; quis scit absque illo sensu quid significat suscipere aliquem in nomine ejus? at qui in sensu interno sunt non attendunt ad personam sed ad rem quam persona significat, ita non ad discipulum nec ad prophetam sed ad {17}res quas discipulus et {18}propheta significat; `discipulus' in sensu interno significat verum vitae, `propheta' autem verum doctrinae, `in nomine alicujus' significat propter quale ejus; inde patet quid per illa Domini verba significatur, quod nempe qui (x)amant verum propter verum, et qui (x)amant facere verum propter verum, Dominum ament, et quod caelum in se recipiant, nam merces quae a Domino est affectio veri propter verum, et in affectione veri propter verum est caelum. [7] Quod `discipuli' sint omnia amoris et fidei in complexu, {19}ita in specie qui ducuntur a Domino, videatur n. 3488, 3858 fin., (x)6397, quod `propheta' sit verum doctrinae, n. 2534, 7269, quod `nomen' sit quale, n. 144, 145, 1896, 2009, 2724, 6674, 9310, quod `merces' sit affectio veri et boni, n. 3956, 6388, quod persona vertatur in ideam rei in sensu interno, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007, 10282, et quod facere verum propter verum sit amare Dominum, n. 10336. @1 pangeretur$ @2 quod recipit$ @3 i inde$ @4 i et$ @5 Ecclesiae, cultus et Verbi$ @6 verum$ @7 i semper$ @8 id$ @9 tamen vita$ @10 de illis loquantur propter officium aut propter famam$ @11 i apud hominem$ @12 i ejus$ @13 patet$ @14 si amat$ @15 recepturi$ @16 receptionem$ @17 rem quam$ @18 i quam$ @19 et quod sit duci$