10682. `Et dixit Jehovah ad (x)Moschen, Scribe tibi verba illa': quod significet informationem de primariis veris quae reminiscenda et facienda, constat ex significatione `dicere' cum a Jehovah ad Moschen, quod sit informatio, ut quoque in locis citatis n. (x)10280, ex significatione `scribere' quod sit ad reminiscentiam quod faciendum, de qua n. 8620, et ex significatione `verborum horum' quod sint primaria vera, per `verba' enim significantur in genere res, {1}in specie vera, hic primaria vera quae reminiscenda et facienda, ut apud gentem Israeliticam Ecclesiae {2}cultus repraesentativus posset institui ac Verbum conscribi, de qua re {3}in praecedentibus hujus capitis. @1 i et$ @2 repraesentatione$ @3 videatur supra n. 10632, seq.$