Arcana Coelestia (Potts) n. 10684

Previous Number Next Number See English 

10684. Vers. 28-finem. Et fuit ibi cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non edit et aquam non bibit; et scripsit super tabulis verba foederis, decem verba. Et fuit in descendendo Moscheh de monte Sinai, et duae tabulae testimonii in manu Moschis in descendendo illo de monte, et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum (x)Ipso. Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen, et ecce coruscavit cutis facierum ejus, et timebant ab accedere ad illum. Et vocavit ad illos Moscheh, et reversi sunt ad illum Aharon, et omnes (x)principes in coetu, et locutus Moscheh ad illos. Et postea accesserunt omnes filii Israelis, et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai. Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis, et dedit super facies suas velamen. Et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso, removit velamen usque ad exire illum; et exivit et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est. Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis, et reduxit Moscheh velamen super facies suas usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso. `Et fuit cum Jehovah quadraginta dies et quadraginta noctes' significat tentationes antequam internum Ecclesiae, cultus, et Verbi datur: `panem non edit et aquam non bibit' significat interea non appropriationem boni amoris et veri fidei: `et scripsit super tabulis verba foederis' significat Verbum, per quod conjunctio caeli cum homine: `decem verba' significat omnia vera Divina inibi: `et fuit in descendendo Mosche de monte Sinai' significat influxum interni in externum Verbi, Ecclesiae, et cultus: `et duae tabulae testimonii in manu Moschis' significat repraesentativum Verbi: `et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso' significat internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat: `et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen' significat apperceptionem illorum qui in externis Ecclesiae, cultus, et Verbi absque internis: `et ecce coruscavit cutis facierum ejus' significat quod internum eluceat per externum: `et timebant ab accedere ad illum' significat quod non sustinerent externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, cum tale: `et vocavit ad illos Moscheh' significat accessionem illius gentis ad externum: `et reversi sunt ad illum Aharon et omnes principes in coetu' significat praecipuos qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: `et locutus Moscheh ad illos' significat instructionem: `et postea accesserunt omnes filii Israelis' significat omnes qui in externis absque internis, et usque repraesentarent interna: `et praecepit illis omnia quae locutus Jehovah cum illo in monte Sinai' significat mandatum de (x)primariis veris quae repraesentanda revelata e caelo: `et absolvit Moscheh a loquendo cum illis' significat post informationem de primariis veris quae in externis repraesentanda: `et dedit super facies suas velamen' significat quod internum Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparuerit genti Israeliticae, sed modo externum absque interno: `et in intrando Mosche coram Jehovah ad loquendum cum Ipso' significat statum externi cum influeret internum a Domino et reciperet informationem: `removit velamen usque ad exire illum' significat statum illustrationis tunc: `et exivit, et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est' significat communicationem cum illis qui in externis absque interno sunt, de illis de quibus per internum informatus: `et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod coruscaret cutis facierum Moschis' significat quod gens Israelitica quidem agnosceret in Verbo dari internum, sed non {1}velit scire quale id: `et reduxit Moscheh velamen super facies suas' significat quod ideo interna illis occluderentur: `usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso' significat utcumque informentur. @1 velint IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church