10481. `Ad annihilationem insurgentibus illorum': quod significet absque omni potentia resistendi malis [et falsis] quae ab inferno, constat ex significatione `annihilationis' quod sit absque omni potentia resistendi malis et falsis, hoc enim in spirituali mundo est nihil posse; et ex significatione `insurgentium' seu hostium, quod sint mala et inde falsa, nam haec sunt hostes qui insurgunt in sensu spirituali; quare etiam illa per `hostes' et `insurgentes' in Verbo significantur, n. 2851, 8289, 9255, 9314, ut apud Davidem, Jehovah, quantum multiplicati sunt hostes mei! multi insurgentes contra me, dicentes de anima mea, Non salus illi in Deo, Ps. iii [2,] 3 [A.V. 1, 2]:
apud eundem, Mirabilem fac misericordiam Tuam, Salvator confidentium ab insurgentibus contra me, per dextram Tuam: custodi me pro impiis qui vastant me, hostibus meis qui contra animam meam circumdant me, Ps. xvii 7-9:
apud eundem, Ne tradas me in desiderium hostium meorum, quia surrexerunt contra me testes mendacii, et qui efflat violentiam; ne crederem videre bonum in terra vitae, Ps. xxvii 12, 13:
apud eundem, Deus, praecipe salutes Jacobi; per Te hostes nostros feriemus, in nomine Tuo conculcabimus insurgentes contra nos, Ps. xliv 5, 6 [A.V. 4, 5]:
apud eundem, Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam; non posuerunt Deum ante se; Dominus inter sustentantes animam meam, Ps. liv 5, 6 [A.V. 3, 4]:
apud eundem, Libera me ab hostibus meis, Deus mi, ab insurgentibus contra me exalta me; libera me ab operatoribus iniquitatis; ecce insidiantur animae meae, Ps. lix 2-4 [A.V. 1-3];
in his et pluribus aliis locis per `hostes' et `insurgentes' significantur mala et falsa quae ab inferno; dicuntur `insurgentes' quia mala et falsa insurgunt contra bona et vera, non autem vicissim. [2] Quod illis (x)qui in externis separatis ab interno nihil potentiae sit resistendi malis et falsis quae ab inferno, est quia omnis potentia resistendi illis est a Divino, quare illis qui separati sunt ab interno, qui etiam separati sunt a Divino, nulla potentia est; inde feruntur a malis et falsis, quocumque aufert illos infernum, sicut floccus {1}aut palea a vento, ut manifeste patet (c)a malis qui e mundo in alteram vitam veniunt; hoc quoque repraesentatum {2}est per illam gentem, quod hostes suos vicerint, quamdiu {3} manserunt in cultu qui (x)illis mandatus erat {4}, at {5} quod toties victi fuerint, cum a cultu illo recesserunt, ita quoties in malo fuerunt, secundum haec apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, persequetur suos sonus folii impulsi, et fugietis {6} fugam gladii, et cadetis {7} sine persequente; impingent vir in fratre suo quasi coram gladio, cum non persequens, Lev. xxvi 15, 36, 37:
et alibi, Persequetur unus mille, et duo myriadem, quia Petra eorum vendidit eos, et Jehovah conclusit illos, Deut. xxxii 30. (o)Ex his patet quid significatur esse `ad annihilationem insurgentibus.' @1 et IT$ @2 fuit$ @3 quoties$ @4 est$ @5 et IT$ @6 fugient$ @7 cadent$