10480. `Quia dissolutum fecit illum Aharon': quod significet quod hoc ab externis quae amabant, constat ex significatione `dissolutum facere' quod sit aversum esse ab interno, ita a Divino, ut nunc supra n. 10,479, et a repraesentatione `Aharonis' quod sit externum, de qua etiam supra n. 10,468; quod sit quod amabant, est quia illi qui in externis separatis ab interno sunt solum externa amant; quod hic per `dissolutum facere' significetur aversum esse et non aversum facere, est quia per `Aharonem' in sensu interno non intelligitur Aharon sed externum, ita abstracte a persona, (x)secundum illa quae supra n. 10,469 dicta sunt.