Arcana Coelestia (Potts) n. 10479

Previous Number Next Number See English 

10479. `Et vidit Moscheh populum quod dissolutus ille': quod significet perceptum ab interno quod gens illa aversa esset ab interno, ita a Divino, constat ex significatione `videre' quod sit percipere, ex repraesentatione `Moschis' quod sit internum, de qua supra n. 10,468, et ex significatione `dissolutum esse' quod sit aversum esse, hic ab interno, ita a Divino, secundum illa quae supra n. 10,472; explicata sunt; per illam vocem in lingua originali etiam significatur aversum esse, ac retrocedere, tum nudatum esse, et per `nudatum' significatur {1} deprivatum {2} bono amoris et {3}veris fidei, quae sunt interna Ecclesiae et ejus cultus, n. 9960. @1 i etiam$ @2 i a$ @3 vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church