Arcana Coelestia (Potts) n. 10478

Previous Number Next Number See English 

10478. `Et projeci illud in ignem, et exivit vitulus hic': quod significet amores sui et mundi, ex quibus et secundum quos cultus ille, constat ex significatione `ignis' quod sit amor in utroque sensu, de qua n. 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7575, 10,055, hic amor sui et amor mundi, quia gens illa in illis erat, quoniam in externis separatis ab interno; inde `projicere in ignem' est {1}in illos amores, et extrahere talia ex sensu litterae Verbi quae illis favent, et doctrinale inde facere; et ex significatione `vituli' quod sit cultus {2}ex illis amoribus, et secundum illos, qui infernalis, de qua n. 10,459. @1 consulere illos amores, et ex illis ac secundum illos extrahere$ @2 ex illis et secundum illos amores$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church