Arcana Coelestia (Potts) n. 10406

Previous Number Next Number See English 

10406. `Et formavit illud caelo': quod significet ex propria intelligentia, constat ex significatione `formare caelo' cum de idolo, quod sit concinnare falsum doctrinale ex propria intelligentia, quod fit per applicationem sensus litterae Verbi ad favorem amorum sui et mundi; cum enim hi regnant, tunc homo non in aliqua illustratione est e caelo, sed ex sua intelligentia desumit omnia, ac eo confirmat ex sensu litterae Verbi, quem falsificat per sinistram applicationem (c)et perversam interpretationem, ac postea favet illis quia ex se. [2] In Verbo passim memorantur sculptilia et fusilia; qui Verbum modo secundum litteram capiunt putant quod solum idola per illa ibi intelligantur; verum non idola intelliguntur {1}sed falsa doctrinalia Ecclesia, talia quae formantur ab ipso homine, ducente quodam amore ejus; formatio falsorum illorum, ut cohaereant et appareant sicut forent vera, (x)significatur per `sculptile'; conjunctio eorum ad favorem amorum externorum, ut mala appareant sicut bona, significatur per `fusile'; quia utrumque per vitulum aureum intelligitur, ideo hic dicitur quod Aharon formaverit illum caelo, per quod intelligitur formatio falsorum ut appareant sicut vera, et {2}per quod fecerit {3}aurum vitulum fusilis, (c)ac postea quod projecerit {4}id in ignem et exiverit vitulus, vers. 24, {5} intelligitur conjunctio ad favorem amorum externorum ut mala appareant sicut bona. Ita quoque se habet cum omni doctrinali quod fit ex homine et non ex Domino; (c)et tunc fit ex homine cum ille pro fine habet suam gloriam aut suum lucrum, at ex Domino cum pro fine habetur bonum proximi ac bonum regni Domini. [3] Talia significantur per `sculptilia' et `fusilia' in sequentibus locis: apud Esaiam, Immundum judicabitis tegmen sculptilium argenti tui, et amictum fusilis auri tui, xxx 22;

`tegmen sculptilium argenti' est apparentia falsorum sicut forent vera' `amictas fusilis auri' est apparentia malorum sicut forent bona, `tegmen' enim et `amictus' sunt apparentiae externae, quae inducuntur, seu quibus investiuntur; `argentum' est verum, et `aurum' bonum, ideo `sculptilia' dicuntur `argenti,' et `fusile' `auri'; quod `argentum' sit verum, et `aurum' bonum, videatur n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9874, 9881: apud eundem, [4] Sculptile fundit artifex, ac conflator auro obducit illud, et catenas argenti conflat; artificem sapientem quaerit sibi, ad praeparandum sculptile quod non commovetur, xl 19, 20;

describitur hic formatio falsorum ut cohaereant et appareant sicut forent vera; `sculptile' est id falsum, `artifex' est homo qui ex propria intelligentia id format, `conflator auro obducit' est cum facit ut appareat sicut bonum, `catenas argenti conflat' est per cohaerentiam, `quod non commovetur' est quod non infirmari ac destrui potest propterea{6}: apud eundem, [5] Formatores sculptilis vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; quis formavit deum, et fusile fudit, ut non prosit? omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi; fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud, sic operatur per bracchium roboris sui, fabricat lignum, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, et facit in formam viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, xliv 9-14;

describitur etiam hic quomodo falsa doctrinalia formantur, ut cohaereant et appareant sicut vera et sicut bona; per singula ibi describitur {7} quomodo id fit cum {8} ex propria intelligentia, ducente voluptate, cupiditate, et amore; quod ita sit, videre possunt illi qui sciunt quod omnia in Verbo sensum internum (x)habeant, per quem spiritualiter intelliguntur; ad quid alioquin talis descriptio formationis sculptilis? ut appareat sicut verum et sicut bonum, significatur per quod faciat in forma viri juxta pulchritudinem hominis, `vir' enim in sensu interno est verum, et `homo' {9} bonum illius veri: apud Jeremiam, [6] Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis, x 14, li 17;

quod hic `sculptile' sit quod ex propria intelligentia, et `fusile' quod secundum amorem, patet manifeste, nam dicitur `stultus factus est (x)homo a scientia' (c)ac `pudore affectus est omnis conflator a sculptili,' ac quod {10}fusile mendacium sit; `scientia' ibi est propria intelligentia, et `mendacium' est falsum mali; quia non Divinum in illis, dicitur [7] `neque spiritus in (c)illis': apud eundem, Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, l 37, 38;

quod `terra sculptilium' sit Ecclesia ubi falsa regnant, constat etiam manifeste ex singulis ibi in (t)sensu spirituali intellectis, sine quo sensu quid foret quod gladius esset contra equos, contra currus, contra thesauros, et siccitas super aquas, nisi verba sonantia absque aliquo spiritu in illis? at ex singulis in {11}sensu interno intellectis patet quod describatur ibi destructio Ecclesiae quoad vera, et sic quod falsa ibi regnatura sint, quae sunt `terra sculptilium,' `gladius' enim est falsum pugnans ac destruens vera, `equi' sunt intellectuale quod illustratur, `currus' sunt doctrinalia, `thesauri' sunt cognitiones veri et boni, `aquae super quas siccitas' sunt vera {12}quod non amplius sint, et `terra' est Ecclesia; quod `gladius' sit verum pugnans contra falsum, (c)ac in opposito sensu falsum pugnans contra {13}vera, ac destruens illa, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294, quod `equi' sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 6534, quod `currus' sint doctrinalia, n. 5321, 8146, 8148, 8215, quod `thesauri' sint cognitiones veri et boni, n. 10,227, {14} quod `aquae' sint vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, 9323, 10,238, et quod `terra' sit Ecclesia, in locis citatis n. 9325; inde patet quid `siccitas super aquas ut exarescant' et quid `terra [8] sculptilium {15}': apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et fusile et doctor mendacii; quia fabricator figmenti sui confidit super hoc, ii 18;

ex his etiam patet quod per `sculptile et fusile' non intelligantur sculptile et fusile sed falsum quod fingitur, ac malum cui falsum patrocinatur, dicitur enim `fabricator figmenti sui, et doctor mendacii.' [9] Similia per `sculptile' et `fusile' significantur in his sequentibus: apud Esaiam, Cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus projecit in terram, xxi 9:

apud eundem, Pudefient pudore {16} confidentes sculptili, dicentes fusili, Vos dii nostri, xlii 17:

apud eundem, Indicavi tibi, et audire feci te, ne diceres, Idolum meum fecit hoc; sculptile meum et fusile meum praecepit ea, xlviii 5:

apud Hoscheam, Vocaverunt seipsos, et iverunt e faciebus suis; balibus {17}sacrificarunt, et sculptilibus {18}suffierunt, xi 2:

apud Micham, Omnia sculptilia Samariae contundentur, et omnes mercedes meretriciae ejus comburentur igne; et omnia idola ejus ponam vastitatem, i 7. [10] Quoniam falsa et mala doctrinae, quae per `sculptilia et fusilia' significantur, a propria hominis intelligentia fabricantur ducente amore ejus, ideo etiam in Verbo vocantur `opus manuum hominis,' `opus manuum artificis,' et `opus manuum fabri,' ut in his locis: apud Hoscheam, Nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2:

apud Moschen, Maledictus vir qui fecerit sculptile aut fusile, abominationem Jehovae, opus manuum artificis, Deut, xxvii 15:

apud Davidem, Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis, Ps. cxv 4; Ps. cxxxv 15:

apud Jeremiam, Suffiverunt diis aliis, et incurvaverunt se operibus manuum suarum, i 16:

apud eundem, Filii Israelis provocarunt Me ad iram per opus manuum eorum, xxxii 30, xliv 8:

et apud eundem, Lignum de silva excidit, opus manuum fabri per securim; argento et auro exornant illud, clavis et malleis firmant illa, x 3, 4;

[11] `opus manuum' est quod ex proprio hominis, ita quod ex proprio ejus intellectu, et ex propria ejus voluntate, (c)et illa sunt ex proprio utriusque quae sunt amoris sui, inde origo omnium falsorum in Ecclesia. Quia ex proprio hominis omnia falsa sunt, et per `opus manuum' significatur id quod inde est, ideo vetitum fuit movere ferrum, securim, aut caelum super lapides, ex quibus altare, et quoque templum, ut patet apud Moschen, Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud, Exod. xx 22 [A.V. 25]:

tum alibi, Si aedificaveris Jehovae altare lapidum, non movebis super eos ferrum, Deut. xxvii 5:

et in Libro 1 Regum, Aedificata est domus lapide integro, prout allatus, nam malleus et securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo, cum aedificabatur, vi 7. Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per quod Aharon formaverit aurum caelo et fecerit illud vitulum fusilis. @1 verum$ @2 mox$ @3 illum$ @4 aurum$ @5 i per quod$ @6 i; inde constare potest, quid in sensu interno est sculptile$ @7 i aliquid$ @8 i nempe$ @9 i est$ @10 sculptile IT$ @11 spirituali sensu$ @12 quae non amplius sunt$ @13 vera altered to verum$ @14 i et$ @15 i illa$ @16 i omnes IT$ @17 sacrificabant$ @18 suffiebant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church