10405. `Et accepit e manu eorum': quod significet faventia proprio (c)illorum, constat ex significatione `accipere e manu alicujus' quod sit accipere talia quae ejus sunt, ita quae sunt proprii seu qua proprio favent, per `manum' enim significatur potentia seu posse hominis, et inde quicquid est ejus, videatur in locis citatis n. 10,019, et n. 10,082, 10,241.