Arcana Coelestia (Potts) n. 10227

Previous Number Next Number See English 

10227. `Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae': quod significet quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia {1}veri ex bono addicaturi sint Domino, constat ex significatione `divitis' quod sit qui abundat veris et bonis, ac eorum cognitionibus, de qua sequitur, ex significatione `pauperis' quod sit qui non abundat illis, de qua etiam sequitur, ex significatione `non dare plus et non dare minus' quod sit aeque omnes, ex significatione `dimidii sicli' quod sint omnia veri ex bono, de qua n. 10,221, et ex significatione `dare Jehovae' quod sit addicare Domino, per `Jehovam' enim in Verbo intelligitur Dominus, videantur citata n. 9373; ex his patet quod per `dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae' significetur quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia veri ex bono addicaturi sint Domino. [2] Cum his ita se habet: omnibus est facultas intelligendi et sapiendi, sed quod unus prae altero sapiat, est quia non similiter addicant Domino omnia intelligentiae et sapientiae, quae sunt omnia veri et boni; qui addicant Domino omnia, illi sapiunt prae reliquis, quoniam omnia veri et boni quae faciunt sapientiam influunt ex caelo, hoc est, ex Domino ibi; addicatio omnium Domino aperit interiora hominis versus caelum, agnoscitur enim sic quod nihil veri et boni a semet sit, et quantum id agnoscitur, tantum amor sui decedit, et cum amore sui caligo ex falsis et malis, tantum etiam homo in innocentiam venit, (c)ac in amorem (c)et in fidem in Dominum; inde conjunctio cum Divino, influxus inde ac illustratio; ex his patet unde est quod unus plus et alter minus sapiat, (c)ac quoque cur `dives non dabit plus ac pauper minus,' ut nempe omnibus aeque facultas sapiendi sit; (m)non quidem est omnibus aequa facultas sapiendi, sed est aeque, quoniam sapere potest unus et alter.(n) [3] Per facultatem sapiendi non intelligitur facultas ratiocinandi de veris et bonis ex scientiis, ita nec facultas confirmandi quicquid lubet; sed facultas perspiciendi quid verum et bonum, eligendi quod convenit, ac applicandi usibus vitae; qui addicant omnia Domino, illi perspiciunt, eligunt, et applicant, qui autem non addicant Domino sed sibi, illi sciunt solum ratiocinari de veris et bonis; nec vident quicquam nisi quae aliorum sunt, non ex ratione sed ex activo memoriae; quoniam introspicere in ipsa vera nequeunt, stant foris, (c)et confirmant quicquid accipiunt, sive verum sit sive falsum; qui ex scientiis eruditius hoc facere possunt, prae aliis a mundo creduntur sapere; sed quo plus sibi tribuunt omnia, ita quo plus amant quae ipsi ex se cogitant, eo magis insaniunt, confirmant enim falsa prae veris et mala prae bonis; non enim aliunde lucem habent quam a fallaciis et apparentiis quae in mundo sunt, et inde a suo lumine, quod lumen naturale vocatur, separato a luce caeli, quod lumen cum separatum est, quoad vera et bona quae caeli sunt, est mera caligo. [4] Quod divitiae et opes sint illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, proinde etiam cognitiones {2}veri et boni, quae etiam opes et divitiae spirituales vocantur, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Esaiam, Visitabo super fructum superbiae regis Aschuris, ideo quod dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde removebo terminos populorum, et thesauros eorum depopulabor; inveniet sicut nidum manus mea opes populorum, x 12-14;

agitur ibi in sensu interno de illis qui fidunt suae propriae intelligentiae, nec credunt quod vera sapientia {3} e caelo veniat sed ex semet; `rex Aschuris' est ratiocinatio, hic ex propria intelligentia, n. 1186, `inde depopulari thesauros et opes populorum' est destruere illa quae vera intelligentiae et sapientiae sunt: apud eundem, [5] Propheticum de bestiis meridiei; portant super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad Aegyptum, xxx 6, 7;

`bestiae meridiei' sunt qui intra Ecclesiam (d)sunt, ita in luce veri ex Verbo, sed usque Verbum non legunt nisi solum propter scientiam et non propter usus vitae, `meridies' enim est ubi lux veri, ita ubi Verbum, n. 3195, 3708, 5672, 9642, `asinus' est scientia, et quoque `camelus,' ut et `Aegyptus'; quod `asinus,' videatur n. 5492, 5741, 7024, quod `camelus,' n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, et quod `Aegyptus,' citata n. 9391; quod haec prophetica in spirituali sensu intelligenda sint, constare potest ex eo quod absque illo sensu nemo sciat quid {4}sunt bestiae meridiei, quid portare super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, et hoc ad Aegyptum: apud eundem, [6] Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, xlv 3;

`thesauri tenebrarum et occultae opes latebrarum' {5}sunt talia quae sunt intelligentiae et sapientiae caelestis, quae a naturali homine abscondita sunt: apud Jeremiam, [7] Peccatum Jehudae est scriptum stylo ferri: mons Mi in agro, facultates tuas, et omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii [1,] 3;

Jehudah dicitur `mons in agro' (x)quia apud illum erat repraesentativum Ecclesiae caelestis, `mons' enim est amor Ecclesiae caelestis, n. 6435, et `ager' est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; `facultates et thesauri' {6}quae darentur in praedam, {7}sunt omnia vera et bona Ecclesiae, quae dissiparentur: apud eundem, [8] Propter confidentiam tuam in operibus tuis et in thesauris tuis, etiam tu capieris, (x)xlviii 7;

[9] `thesauri' etiam hic pro Ecclesiae {8} doctrinalibus et cognitionibus: apud eundem, Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, et contra promiscuam turbam quae in medio ejus; gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, l 36, 37, [,38];

haec contra Chaldaeos, per quos intelliguntur qui in cultu externo sunt absque interno, {9} sic qui ore profitentur vera Verbi sed corde negant; `gladius' est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, `equi' sunt intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, `currus' sunt illa quae doctrinae, n. 5321, 8215, `thesauri qui diriperentur' sunt vera et bona Ecclesiae, quae per applicationem ad mala amorum sui et mundi {10}perverterentur et perirent, `siccitas super aquis ut exarescant' est deprivatio et consumptio verorum fidei; quod `aqua' sit verum fidei, [10] videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quis non videre potest {11}quod sensus litteralis non sit genuinus sensus istorum verborum? nam quid sancti, aut quid Ecclesiae, aut quid caeli, {12}aut quis sensus {13}inest his, quod gladius esset contra equos, contra currus, contra promiscuam turbam, contra thesauros, et quod siccitas esset super aquas ut exarescant? {14}quare ex his et ex reliquis Verbi manifeste videri potest quod sensus spiritualis, qui differt a naturali, insit singulis, et quod Verbum absque illo sensu non sanctum dici queat, et quod in perplurimis [11] locis ne quidem possit capi: apud eundem, Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, li 13;

`Babel' sunt qui possident Verbum, et inde omnia vera et bona Ecclesiae, sed qui applicant illa ad amorem sui, et sic profanant, n. 1326; quod etiam repraesentabatur per quod rex Babelis sumpserit omnia vasa templi, quae erant ex auro et argento, et quod biberit ex illis, atque tunc laudaverit deos auri et argenti, Dan. v 2-4 seq.; inde dicitur `Babel habitans super aquis multis, magna thesauris'; `aquae' sunt vera, et in opposito sensu falsa, n. 2702, 3058, 4976, 8568, 9323; hoc describitur amplius in Apocalypsi, ubi divitiae Babylonis, quae ibi vocantur `merces' recensentur, xviii: apud Ezechielem, [12] Adducam contra Tyrum Nebuchadnezarem, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas; diripient opes tuas, et praedabuntur merces tuas, xxvi 7, [11,] 12;

per `Tyrum' intelligitur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, n. 1201, per `Nebuchadnezarem regem Babelis' intelligitur {15}profanum quod vastat, n. 1327 fin.; quod fit cum vera et bona (x)Verbi inserviunt pro mediis ad favendum malis amorum sui et mundi, per sinistram applicationem; tunc enim {16}illorum amorum mala intus in corde sunt, et sancta Ecclesiae in ore; `ungulae equorum' sunt extrema naturalia, {17}quae sunt scientifica mere sensualia, n. 7729, et `plateae' sunt vera fidei, n. 2336, `opes et merces' sunt cognitiones boni et veri; quia per [13] Tyrum {18}cognitiones boni et veri significantur, n. 1201, ideo ubi de Tyro in Verbo agitur, etiam de varii generis mercibus et divitiis agitur, ut apud eundem, Tharschisch negotiatrix tua,per multitudinem omnium opum in argento, ferro, stanno, et plumbo. Damascus negotiatrix tua prae multitudine omnium opum: per multitudinem opum tuarum et mercatus tuos, ditasti omnes reges terrae, xxvii 1-fin.:

apud eundem, In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes; aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi opes, xxviii [4, 5];

etiam de Tyro; (x)per quae manifeste patet quod per `opes et divitias' in Verbo intelligantur opes et divitiae spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri, ita quae sunt media sapientiae: etiam apud Sachariam, [14] Tyrus colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut coenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam et excutiet in mare opes ejus, ix 3, 4:

et apud Davidem, Filia Tyri offeret tibi (x)munus, filia regis; facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. (x)xlv 13 [A.V. 12];

describitur ibi Ecclesia quoad affectionem veri, et vocatur `filia regis,' nam `filia' est {19}Ecclesia quoad affectionem, n. (x)2362, 3963, 6729, (x)9055 fin., et `rex' est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581 4966, 6148; quapropter dicitur quod filia Tyri offeret munus, et quod divites populi deprecabuntur facies; `divites populi' sunt qui abundant 15 {20}veris et bonis: apud Hoscheam, Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, xii 9 [A.V.8];

per `ditatus sum et inveni opes mihi' nec intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, nam per `Ephraim' intelligitur intellectuale Ecclesiae, {21}quod illustratur cum legitur Verbum, [16] n. (x)5354, 6222, 6238, 6267: apud Johannem, Angelo Ecclesiae Laodicensium, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, et nullius opis indigeam, cum non scias quod tu sis miser, et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo tibi ut emas a Me aurum igne purificatum ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. iii [14,] 17, 18;

agitur ibi de Ecclesia, quae omne Ecclesiae ponit in nudis cognitionibus, ac inde se prae aliis effert, cum tamen cognitiones non sunt nisi quam media ad emendandam et perficiendam vitam; quare qui illas possidet absque vita secundum illas, est miser, miserabilis, egenus, caecus, et nudus; `emere aurum' igne purificatum est comparare sibi a Domino genuinum bonum, (c)ac `vestimenta alba' est comparare sibi a Domino genuina vera ex illo bono; quod `aurum' sit bonum amoris, videantur citata n. 9874, et quod `vestimenta' sint vera fidei, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9814, 9952: apud Jeremiam, [17] Ego Jehovah dans {22}cuique juxta vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio; in medio dierum suorum deseret illas; in postremitate dierum fiet stultus, xvii [10,] 11;

agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut ditescant, hoc est, ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae; hoc intelligitur per `colligere sicut perdix et tamen non parere,' [18] et per `facere divitias, sed non cum judicio': apud Lucam, {23}Quisquis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, xiv 33;

qui non scit {24}quod `facultates' in sensu interno sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, nequaquam aliter scire potest quam quod deprivaturus se sit omnibus opibus ut salvari possit, cum tamen non ille sensus istorum verborum est; per `facultates' ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt; nemo enim {25}potest sapere ex se sed ex Domino; quapropter `abnegare omnes facultates' est sibi nihil intelligentiae et sapientiae tribuere; et qui hoc non facit, non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse. [19] Quia per facultates, divitias, opes, argentum, et aurum, significantur illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, ideo quoque a Domino comparatur regnum caelorum thesauro abscondito in agro, Matth. xiii 44, et dicitur quod facerent sibi thesaurum non deficientem in caelis; quoniam ubi thesaurus ibi cor, Matth. vi 19, [20, 21;] Luc. (x)xii 33, 34; qui non [20] sciunt quod per `divites' intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per `pauperes' intelligantur qui non possident illas, sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt quam quod per divitem qui induebatur purpura et bysso, et per pauperem qui projectus ad vestibulum ejus, Luc. xvi, intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per `divitem' ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, {26}per `purpuram qua indutus' genuinum bonum, n. 9467, et per `byssum' genuinum verum, n. 5319, 9469, 9596, 9744, et per `(x)pauperem projectum ad vestibulum' intelliguntur qui extra Ecclesiam et non habent Verbum, et tamen desiderant vera et bona caeli et Ecclesiae; inde etiam patet quod per `divites' [21] intelligantur qui habent Verbum, proinde Divina Vera, ut quoque in prophetico {27}Marias apud Lucam, Deus esurientes implevit bonis, et divites {28}emisit inanes, i 53; `esurientes' ibi sunt qui alibi vocantur pauperes, ita qui non habent panem et aquam, et sic qui sunt in fame, et in siti, hoc est, qui non sciunt bonum et verum et usque desiderant illa; per `panem et aquam' {29}in Verbo significantur bonum et verum, n. 9323, ac per `esurire et sitire,' ita per `famem et sitim' significatur desiderium ad illa. [22] Tales per `pauperes' etiam intelliguntur alibi, ut apud Lucam, Beati pauperes, quia eorum est regnum caelorum; beati esurientes, quoniam saturabimini, vi 20, 21:

apud eundem, Paterfamilias dixit servo ut abiret in plateas et vicos urbis, et introduceret pauperes, mancos, claudos, et caecos, xiv 21:

apud eundem, {30} Pauperibus praedicabitur evangelium, vii 22:

apud Matthaeum, Pauperes audiunt evangelium, xi 5:

apud Esaiam, Tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt, xiv 30:

apud eundem, Egeni hominum in Sancto Israelis exultabunt, xxix 19:

apud Zephaniam, Relinquam in medio tui populum miserum et pauperem, qui sperabunt in nomine Jehovae, hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 12, 13:

et apud Esaiam, Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos, aperiam super clivis fluvios et in medio vallium fontes ponam, xli 17, 18;

[23] `pauperes et egeni quaerentes aquam' sunt qui desiderant cognitiones boni et veri; `aqua' est verum; desiderium describitur per quod lingua eorum siti deficiat; et abundantia quam habituri, per quod aperientur fluvii super clivis, et fontes in medio vallium; ex his porro patet quod caelestia, quae sunt {31}veri' fidei et boni amoris, intelligantur per terrestria, quae sunt aquae, fluvii super clivis, fontes in vallibus, {32}et quod hic sensus sit litteralis Verbi, {33}ille autem spiritualis, et quod Verbum per hunc sensum sit Divinum, {34}et quod absque illo non sit. [24] Quod opes et divitiae significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, est quoque ex {35}correspondentia; in caelo enim apud angelos apparent omnia sicut fulgentia ex auro, argento, et lapidibus pretiosis {36}, et hoc quia in intelligentia veri et in sapientia boni sunt, interiora enim angelorum sistuntur ita spectabilia ex correspondentia; etiam apud spiritus qui infra caelos sunt, sunt divitiae in apparentia secundum statum receptionis veri et boni a Domino. @1 vera et bona altered to veri ex bono cp n. 10,214$ @2 boni et veri$ @3 i, quae est veri et boni coelestis,$ @4 sint$ @5 pro talibus$ @6 qui$ @7 significant$ @8 i veris et bonis, seu$ @9 i et$ @10 pervertentur et sic peribunt$ @11 quod alius sensus illis verbis insit, quam qui est secundum literam$ @12 imo$ @13 inesset$ @14 quare inde et ex reliquis Verbi, videri potest, quod sensus spiritualis, qui differt a naturali insit singulis Verbi, et quod Verbum absque illo non sanctum dici queat, imo plurimis in locis ne quidem capi$ @15 qui vastat illam$ @16 illa$ @17 et$ @18 hae$ @19 affectio$ @20 cognitionibus veri et boni$ @21 ita perceptio ex illustratione cum legitur Verbum, quid verum et bonum$ @22 viro$ @23 Omnis$ @24 quid facultates in sensu spirituali hic significant$ @25 After se$ @26 purpura, qua indutus, est genuinum bonum, et byssus est genuinum verum, et per pauperem intelligebantur qui extra Ecclesiam, et non habebant Verbum, et tamen desiderabant$ @27 Elisabethae AIT$ @28 dimisit$ @29 i enim$ @30 i Quod$ @31 vera IT$ @32 d et i ita$ @33 sed ille$ @34 ut quoque vocatur, at$ @35 correspondentiis$ @36 i plurium colorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church