10226. `Dabit sublationem Jehovae': quod significet addicationem soli Domino, constat ex significatione `sublationis Jehovae' quod sit quod solius Domini, de qua n. 10,093, quae quod sint omnia vera et bona fidei et amoris, (c)et eorum ordinatio (c)ac dispositio, patet ab illis quae praecedunt.