Arcana Coelestia (Potts) n. 10225

Previous Number Next Number See English 

10225. `A filio viginti annorum et supra': quod significet statum intelligentiae veri et boni, constat ex significatione `viginti' cum dicuntur de aetate hominis, quod sint status intelligentiae veri et boni; quod viginti sint status intelligentiae veri et boni, est quia homo cum ad viginti annos pervenit, incipit a se cogitare; homo enim a prima infantia ad ultimam senectam subit plures status quoad sua interiora, quae sunt intelligentiae et sapientiae. Primus status est a nativitate ad annum aetatis ejus quintum; is status est status ignorantiae, ac innocentiae in ignorantia, et vocatur infantia: Alter status est ab anno aetatis quinto usque ad vicesimum; is status est status instructionis {1}et scientiae, et vocatur pueritia: Tertius status est ab anno aetatis vicesimo ad sexagesimum, qui status est status intelligentiae, et vocatur (x)adolescentia, juventus, et virilitas: Quartus {2}status seu ultimus est ab anno aetatis sexagesimo et [2] supra, qui status est status sapientiae, ac innocentiae in sapientia; hi status vitae hominis successivi per numeros annorum aetatis, quinque, viginti, et sexaginta, significantur apud Moschen, Quando quis singulare fecerit votum, erit aestimatio maris a filio viginti annorum usque ad filium sexaginta annorum, quinquaginta sicli argenti; si femina erit aestimatio triginta sicli. A filio autem quinque annorum usque ad filium viginti annorum erit aestimatio; si masculus, viginti sicli, si femina, decem sicli. A filio autem mensis usque ad filium quinque annorum erit aestimatio masculi quinque sicli, (x)femellae tres sicli. A filio autem sexaginta annorum et supra erit aestimatio quindecim sicli, feminae autem decem sicli, Lev. xxvii 2-7. [3] Quod primus status sit status ignorantiae et quoque innocentiae in ignorantia, {3}patet; quando hic status persistit, tunc interiora formantur ad usum, proinde non patent, sed modo maxime externa, quae sunt sensualis hominis; haec sola cum patent, est ignorantia; nam quicquid homo intelligit et percipit, est ex interioribus; inde quoque constare potest quod innocentia quae tunc est, {4}et vocatur innocentia infantiae, (x)sit innocentia (x)maxime externa. [4] Quod secundus status sit status instructionis et scientiae, etiam patet; is status nondum est status intelligentiae, quia puer tunc non concludit aliquid ex se, nec discernit inter vera et vera, ne quidem inter vera et falsa, a se sed ex aliis; cogitat modo et loquitur res memoriae, ita ex sola scientia, nec videt et percipit num ita sit nisi ex fide magistri, proinde quia alius sic dixit. [5] Tertius autem status vocatur status intelligentiae, quoniam tunc homo cogitat a se, (c)ac discernit et concludit {5}; {6}et quod tunc concludit, ejus est et non alterius; hoc tempore incipit fides, nam fides non est fides ipsius hominis antequam is ex propriae cogitationis ideis confirmavit quod credit; prius (x)est fides non ejus sed alterius in se, nam credidit personae non rei {7}; inde constare potest quod status intelligentiae tunc incipiat apud hominem cum non ex magistro sed ex se cogitat, quod non prius fit quam cum interiora versus caelum aperiuntur; sciendum est quod exteriora apud hominem sint in mundo ac interiora in caelo, et quod quantum lucis influit e caelo in illa quae sunt ex mundo, tantum homo intelligat et sapiat; hoc fit quantum et qualiter interiora aperta sunt; ac tantum aperiuntur, quantum homo vivit caelo et non mundo. [6] Ultimus autem status est status sapientiae ac innocentiae in sapientia, qui est quando homo non amplius curat intelligere vera et bona sed velle illa et vivere illa, hoc enim est sapere; ac tantum potest homo velle vera et bona ac vivere illa, quantum in innocentia est, hoc est, quantum credit quod nihil ex se sapiat, sed quicquid sapit, sit ex Domino; tum quantum amat quod ita sit; inde est quod hic status etiam sit status innocentiae in sapientia. Ex successione horum statuum, homo qui sapit etiam videre potest [7] Providentiae Divinae mirabilia, quae sunt, quod prior status sit planum sequentium continue, et quod procedat aperitio seu reclusio interiorum ab extremis usque ad intima successive; et tandem ita ut quod primum fuit sed in extremis, hoc etiam ultimum sit sed in intimis, nempe ignorantia et innocentia; qui enim scit quod ex se ignoret omnia, et quicquid scit, id a Domino sit, is in ignorantia sapientiae est, et quoque in innocentia sapientiae. Ex his nunc constare potest quid sit status intelligentiae qui significatur per viginti cum is numerus praedicatur de aetate hominis. [8] Simile etiam per illum numerum intelligitur alibi (d)in Verbo, ut apud Moschen, Tollite summam omnis congregationis a filio viginti annorum et supra, omnem exeuntem in exercitum in Israele, Num. i 2, 3, 18 seq.;

agitur ibi de castrametatione et profectione filiorum Israelis secundum tribus, et per illam etiam significatur ordinatio et dispositio verorum et bonorum fidei et amoris a Domino; per castrametationem ordinatio et dispositio, n. 4236, 8103 fin., 8130, 8131, 8155, et per tribus bona et vera fidei et amoris in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397; inde per `filium viginti annorum et supra' intelliguntur qui in statu intelligentiae sunt, nam apud illos ordinari et disponi vera et bona fidei et amoris a Domino possunt, influit enim Dominus in eorum intellectuale et voluntarium, ac ordinat et disponit; et quoque falsa et mala removet ac dejicit; ideo dicitur `a filio viginti annorum et supra omnis exiens in exercitum,' {8}nam per `exercitum' significantur vera eo ordine disposita, ut non timeant falsa et mala, sed repellant illa si impugnant; quod talia per `exercitum' in sensu interno intelligantur, [9] videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019; apud illos autem qui (x) in statu infantiae et pueritiae sunt, ita qui infra viginti annos, vera et bona non ita ordinata sunt, ut exire possint in exercitum ac in militiam, quoniam, ut supra dictum est, nondum aliquid ex se discernunt et concludunt, proinde nondum aliquid falsi aut mali per rationale discutere possunt, et qui hoc non possunt, nec in pugnas mittuntur; quapropter homo non prius in tentationes, quae sunt pugnae spirituales contra falsa et mala, admittitur, quam cum in statu intelligentiae est, hoc est, cum sui judicii {9} est, n. 3928, 4248, 4249, 8963. [10] Simile per `aetatem viginti annorum et supra' significatur alibi apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen et Eleazarem, Tollite summam totius contionis filiorum Israelis, a filio viginti annorum et supra, omnem exeuntem in militiam in Israele, Num. xxvi (x)1, 2;

per `exire in militiam' in spirituali sensu significatur exire in pugnas contra falsa et mala quae ab inferno. [11] Qui non scit quod `filius viginti annorum et supra' significet statum intelligentiae, seu illos qui in eo statu sunt, nec scire potest cur dictum, {10}cum murmurarent contra Jehovam, morerentur in deserto a filio viginti annorum et supra omnes qui ascenderunt ex Aegypto, Num. xiv 29, xxxii 10, 11; qui enim in eo statu intelligentiae sunt, ut ex se discernere, concludere, et judicare possint, in culpa sui mali sunt, non autem qui nondum in eo statu sunt; inde etiam patet quod per `viginti {11}annos' cum de aetate praedicantur, significetur status intelligentiae, seu status judicii. At per numerum viginti aliud significatur cum de re alia, videatur supra n. 10,222. @1 ejus$ @2 After ultimus$ @3 Before et quoque$ @4 quae$ @5 i a se$ @6 et quod tunc discernit et concludit ejus est et non alius, ab hoc tempore incipit fides ejus, nam fides alicujus non est fides ejus, antequam ex propriae cogitationis ideis confirmatum est, prius est fides non sua sed fides alius in se$ @7 i, quam nec ipse vidit$ @8 et$ @9 i factus$ @10 quod qui$ @11 , ubi de annis aetatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church