Arcana Coelestia (Potts) n. 10228

Previous Number Next Number See English 

10228. `Ad expiandum super animabus vestris': quod significet ut removeantur mala, constat ex significatione `expiari super animabus suis' quod sit purificari seu liberari a malis per verum fidei, de qua supra n. 10,218; et quia purificatio seu liberatio a malis non aliud est quam remotio eorum, ideo quoque hoc per eadem verba significatur; quod homo non liberetur a malis et sic purificetur, sed quod detineatur ab illis cum tenetur in bono a Domino, et sic quod mala removeantur, videantur citata n. 10,057 fin.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church