10185. `Parietes ejus': quod significet interiora, constat ex significatione `parietum' seu laterum, quod sint interiora, cum enim tectum' significat intimum, `parietes,' qui infra sunt, significant interiora; per interiora intelliguntur quae infra intima et supra ultima sunt, ita media. Quod `parietes' interiora significent, est quia latera et pectus apud hominem significant interiora, omnia enim repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; sicut domus, supremum ejus, quod vocatur (x)tectum, significat simile quod caput; {1}interiora quae infra supremum sunt significant simile quod pectus et latera; (c)ac fundamentum ejus, simile quod pedes ac plantae eorum; quod ita sit, est quia universum caelum refert unum hominem, et inde est influxus in universam naturam, nam mundus naturalis ex mundo spirituali existit et subsistit; cum dicitur mundus spiritualis, intelligitur Divinum Domini quod ibi. [2] Quod omnia in natura se referant ad formam humanam, constat {2}etiam ex singulis in regno vegetabili; vestiuntur ibi omnia foliis, florescunt antequam pariunt fructus, et fructus sunt ultimi fines, propter quos priora, et ad quos omnia spectant; folia enim ibi se referunt ad pulmones, et sunt quasi respirationis loco, nam illis mediis attrahitur sucus, quapropter arbor spoliata foliis non fert fructum; inde quoque est quod folia in Verbo significent vera quae fidei, n. 885, nam similiter per ea subducitur vitale quo formatur bonum; florescentia ante 3 fructum correspondet statui {3}illius aetatis apud hominem quando conjugiale intrat animos (c)et laetificat illos, ita quando verum conjungitur bono; fructus autem {4}correspondet ipsi bono, quod quantum maturescit sicut fructus, tantum se exserit in opera; inde est quod fructus in Verbo significent opera charitatis; et quod florescentia ante fructum comparetur voci et gaudio sponsae et sponsi; ita in reliquis; quapropter 4 qui sapienter potest reflectere, animadvertet admodum clare quod paradisus caelestis repraesentetur in paradiso terrestri, et inde quod omnia in natura se referant ad talia quae in mundo spirituali sunt; et qui ulterius {5}potest concludere, {6}percipiet quod natura non ex se subsistat, sed per influxum ex caelo, hoc est, ex Divino ibi, usque adeo ut si communicatio auferretur, omnia telluris caderent in nihilum; quod ita sit, simplices capiunt, non ita sapientes mundi; causa est quia simplices omnia illa tribuunt Divino, at sapientes mundi naturae. @1 inferiora$ @2 After singulis$ @3 primi aevi$ @4 correspondet altered to correspondent$ @5 possunt$ @6 percipient$