10184. `Tectum ejus': quod significet intimum, constat ex significatione `tecti' quod sit intimum; quod `tectum' sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10,181 ostensa sunt, et quia `tectum' (x)simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; {1}quod `caput' significet intimum, (d)videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per `tectum altaris suffitus' significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu {2}similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe {3}intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10,005, 10,017, 10,068; hi gradus ex correspondentia {4} significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus. [2] Quia per `tectum' significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux (c)a flamma; hoc intelligitur per `tectum' apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, xxiv 17; Marc. xiii 15; Luc. xvii 31;
agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per `esse super tecto' significatur status hominis qui est in bono, et per `descendere ad tollendum quid e domo' significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam, Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, xlviii 38;
per `luctum super omnibus tectis' significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per `luctum in plateis' significatur vastatio omnium verorum; quod `plateae' sint vera, videatur n. 2336. [3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. ix 25, 26; 2 Sam. xi 2; Zeph. i 5: (s)apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. xxii 8-11;
ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris, [4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino; hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile 5 quod in Domini verbis {5} apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, xxiv 17, 18:
apud (x)Marcum, Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, xiii [15,] 16:
et apud Lucam, In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum (c)illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32;
[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per `tectum' enim significatur bonum, {6}et per `esse super domo' seu super tecto status cum homo in bono est; per `cadere' inde significatur relapsus ad priorem statum, et per `sanguines' significatur violentia tunc illata bono et vero, n. (x)374, 1005, 4735, (x)6978, 7317, 7326; per `vineam' significatur Ecclesia apud hominem, per `proventum (x)vineae' {7} status veri {8}, n. 9139, per `semen tritici' aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per `bovem' etiam significatur bonum, et per `arare bove' status ejus, n. 2781, 9135; similiter per `lanam' ac per `induere vestem ex lana,' n. 9470, et per `asinum' significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per `linum,' 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.(s) @1 quod caput significet altered to nam caput significat$ @2 sicut$ @3 intimum, (d)internum seu medium A, internum, medium IT$ @4 i cum coelis$ @5 i in his locis$ @6 et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero$ @7 i significatur$ @8 i ejus$