Arcana Coelestia (Potts) n. 10186

Previous Number Next Number See English 

10186. `Et cornua ejus': quod significet exteriora, constat ex significatione `cornuum' quod sint potentiae veri ex bono, de qua supra n. 10,182; quod etiam sint exteriora, est quia in extremis seu ultimis est verum ex bono in sua potentia, n. 9836; et quia cornua altaris se etiam referunt ad bracchia et manus apud hominem, per quae etiam significatur verum in sua potentia in ultimis seu extremis, videantur citata n. 10,019, et n. 10,062, 10,076, 10,082.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church