Arcana Coelestia (Potts) n. 10178

Previous Number Next Number See English 

10178. `Lignis schittim facies illud': quod significet ex amore Divino, constat ex significatione `ligni schittim' quod sit bonum meriti et justitiae quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486, 9715; quod etiam sit amor, est quia Dominus cum in mundo fuit, ex Divino Amore pugnavit contra omnia inferna ac subjugavit illa, et sic salvavit genus humanum et inde solus meruit, et justitia factus est, videatur n. 9486, 9715, 9809, 10,019, 10,152; quapropter bonum meriti Domini est Divinus Amor Ipsius. Quod `lignum schittim' talis et tantae significationis sit, est quia omnia quae in triplici regno telluris sunt, nempe quae in regno animali, vegetabili, et minerali, significent spiritualia et caelestia, (o)ut et illis opposita, nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, videantur citata n. 9280; et `lignum' in genere significat bonum amoris, et in specie bonum meriti, n. 2784, 2812, 3720, 4943, 8354, 8740; inde est quod `lignum' in supremo sensu significet Divinum Bonum, quoniam {1} omnia quae in sensu interno significant talia quae Ecclesiae et caeli sunt, in (o)sensu supremo significant Divina {2}. @1 nam$ @2 i , ex causa quia illa ex Divino sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church