Arcana Coelestia (Potts) n. 10179

Previous Number Next Number See English 

10179. `Cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus': quod significet aequum ex bono et ex vero, constat ex significatione `longitudinis' quod sit bonum, et `latitudinis' quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487; aequum ex utroque significatur per quod cubitus illa et cubitus haec, ita (o)per quod aequalis mensura, quia per mensuras in Verbo determinatur res {1} quoad suum quantum et quale, et determinatio fit per numeros; res quae hic per mensuram, quae est cubitus, determinatur, est bonum et verum, (c)illud per longitudinem, et hoc per latitudinem; quod longitudo sit bonum, est quia illa censetur ab oriente ad occidentem, et per orientem et occidentem significatur bonum ab uno termino ad alterum; ac latitudo a meridie ad septentrionem, et per meridiem et septentrionem significatur verum ab uno termino ad alterum; ita enim se habet in caelo, ubi Dominus est Sol (o)et quoque Oriens, a quo omnes determinationes ibi {2}; qui a facie ibi sunt, in perceptione boni sunt secundum distantiam, qui in perceptione boni clara sunt, in oriente sunt, (o)n. 3708, 9668, qui in perceptione boni obscura, in occidente sunt, (o)n. 3708, 9653, qui autem in luce veri clara sunt, in meridie sunt, (o)n. 9642, qui autem in luce veri obscura sunt, in septentrione sunt, (o)n. 3708; inde est quod per quattuor illas plagas in Verbo talia significentur, et quod per `longitudinem' bonum, (c)et per `latitudinem' verum. @1 i quae mensuratur$ @2 ita quoque oriens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church