Arcana Coelestia (Potts) n. 10177

Previous Number Next Number See English 

10177. `Et facies altare suffitionis suffimenti': quod significet repraesentativum auditionis et receptionis gratae omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, constat ex significatione `altaris suffitionis suffimenti {1}' quod sit repraesentativum talium cultus quae elevantur ad Dominum; {2} quod sint quae ex amore et charitate, patebit in sequentibus; per `altare' significatur simile quod (o)per super eo, quoniam altare est continens, et id quod super eo est contentum, ac continens et contentum (x)unam rem faciunt, sicut mensa ac panis qui super ea, scyphus ac vinum quod in illo. [2] Quod altare {3} pro suffitu factum sit, et non mensa, erat causa quia altaria apud gentem Israeliticam principalia repraesentativa cultus ex amore erant, ignis enim erat super illis, et per `ignem' significatur amor et charitas ex quibus cultus; quod altaria fuerint principalia repraesentativa cultus {4}, videatur n. 4192, 4541, 8623, 8935, 8940, 9714. [3] Quod altare suffitus repraesentaverit auditionem et receptionem omnium cultus (o)quae ex amore et charitate, erat quia per fumum et inde per fumigationem significabatur id quod elevatur in altum, ac per odorem fumi id quod gratum est, proinde id quod auditur et recipitur a Domino; et id solummodo gratum est, et recipitur a Domino, quod ex amore et charitate est; inde quoque erat quod altare illud obductum fuerit auro, et dictum altare aureum, nam `aurum' significat bonum amoris et charitatis, videantur citata n. 9874, et n. 9874, (a)9881. [4] Quod id solum gratum sit, et ideo {5} audiatur et recipiatur a Domino, quod ex amore et charitate est, est quia amor facit totum hominem, homo (x)enim talis est qualis ejus amor; inde est quod angeli in caelis sint amores et charitates in forma; ipsa forma illis inde est forma humana, quoniam Dominus, (m)Qui est in illis et format illos,(n) quoad Divinum Humanum {6} est ipse Divinus Amor; inde est quod ex faciebus illorum, ex loquela eorum, et ex gestibus illorum, et (o)praecipue ex sphaeris affectionum, quae ex illis ad distantiam effluunt, percipiatur clare, quales sunt quoad amorem; [5] et quia amor in Dominum et charitas erga proximum sunt (c)a Domino, et quia amor est conjunctio spiritualis, ideo quicquid inde procedit, auditur et recipitur a Domino; sanctum autem et pium quod non inde est, quidem auditur sed non recipitur grate, est enim sanctum et pium hypocriticum, nam est solum externum absque interno; et (o)sanctum externum absque interno non penetrat quam ad primum limen caeli, et ibi dissipatur; sanctum autem externum ex interno penetrat usque in caelum, secundum interni quale, ita ad Dominum; nam sanctum {7} externum absque interno est solum ex ore et ex gestibus, at sanctum externum ex interno est simul ex corde {8}; de hoc et illo sancto, videantur quae n. 8252-8257 dicta et ostensa sunt. [6] In tentorio {9} extra velum erat mensa super qua panes facierum, erat quoque candelabrum cum lucernis, et erat altare suffitus; per panes facierum repraesentabatur amor in Dominum, per lucernas candelabri repraesentabatur charitas et fides, et per suffitum super altari {10} repraesentabatur cultus inde; quapropter {11} suffiebatur quovis mane et quavis vespera, cum adornabantur lucernae; inde etiam patet quod per suffitionem repraesentatus fuerit cultus Domini ex amore et charitate; per ipsum tentorium in quo illa, repraesentabatur caelum, ubi omnis cultus talis est; quod panes repraesentaverint bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, videatur n. 9545, quod candelabrum repraesentaverit bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum et bonum fidei, n. 9548-9561, et quod tentorium repraesentaverit caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9784, 9963. [7] Cum dicitur cultus, intelligitur id sanctum, quod fit per preces, adorationes, confessiones, et per similia quae ex internis, quae sunt amoris et charitatis, procedunt, illa cultus sunt quae intelliguntur {12} per `suffitionem,' ut constare potest (c)a sequentibus his locis: apud Davidem, Acceptae sunt preces meae, suffimentum coram Te, Ps. cxli 2:

apud Johannem, Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt preces sanctorum, Apoc. v 8:

apud eundem, Angelus habens turibulum aureum, et dati sunt (x)illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super altare aureum, quod coram throno; ascendit fumus suffituum e precibus sanctorum, Apoc. viii 3, 4;

[8] (m)quia per suffitum {13} significabatur cultus et ejus elevatio, ita auditio et receptio a Domino, ideo mandabatur a Moscheh, ut sumerent acerras cum ture, et suffirent coram Jehovah, ut inde scirent quem (o)Jehovah eligeret, ita quem audiret, Num. xvi 1 seq.; et cum (x)murmuravit populus, quod Aharon (x)cucurrerit in medium congregationis (o)cum suffitu, cum plaga incepit, et sic sedaverit {14} illam, Num. xvii 11-13 [A. V. xvi 46-48]:(n) apud Malachiam, Ab ortu solis usque ad occasum magnum erit nomen Jehovae apud gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini Meo, et minhah munda, i 11;

additur `minhah munda' quia per eam significatur bonum amoris, n. 10,137 apud Moschen, Filii Levi docebunt judicia Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super altare Tuum, Deut. xxxiii 10;

(o)dicitur `ponere suffitum in nasum' quia per `nares' significatur perceptio, n. 4624-4634; additur hic `holocaustum,' quia per id etiam {15} significatur quod ex bono amoris. [9] Per `suffire' autem in opposito sensu significatur cultus ex amoribus contrariis, qui sunt amores sui et mundi, ut per suffire diis aliis, Jer. i 16, xliv 3, 5; per suffire idolis, Ezech. viii 11, xvi 18; et per adolere suffimentum balibus, Hos. ii 13. [10] Quoniam suffitiones significabant talia quae elevantur sursum et quae acceptantur a Divino, ideo etiam apud gentiles inter eorum religiosa adhibitae fuerunt; quod tura, turibula, et acerrae apud gentem Romanam, et alibi, in usu fuerint, ex historicis notum est; religiosum tale derivatum est ex Antiqua Ecclesia, quae per plures regiones Asiae, ut per Syriam, Arabiam, Babyloniam, Aegyptum, {16} Canaanem, extensa fuit; illa Ecclesia fuerat Ecclesia repraesentativa, ita consistens in externis quae repraesentabant interna, quae sunt caelesti et spiritualia; ab illa (o)Ecclesia translata sunt plura religiosa ad gentes circumcirca, et inter illa quoque suffitiones, inde per Graeciam in Italiam; similiter etiam ignes perpetui, quibus (o)custodiendis praeponebant castas virgines, quas Vestas vocabant. [11] Suffitiones {17} in Antiqua Ecclesia, et inde in Israelitica, parabantur ex fragrantibus, (o)ut ex stacte, onyche, galbano, et ture, ex causa quia odor significabat {18} perceptionem, et odor fragrans perceptionem gratam, videatur {19} n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 10,054; `tus' autem in specie significat verum fidei {20}, ideo cum tus nominatur in Verbo, adjungitur etiam oleum, panis, minhah, vel {21} aurum, per quae significatur bonum {22} amoris, ut apud Esaiam, Omnes e Scheba venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6:

similiter illi qui ex oriente (o)venerunt apud Matthaeum, Venerunt sapientes ex orientalibus, quaerentes Dominum tunc natum, aperientes thesauros suos, et obtulerunt aurum, tus, et myrrham, ii 1, 2, 11;

quod illi qui ex oriente, et filii orientis dicti fuerunt, in Verbo significent illos qui in cognitionibus boni et veri (o)erant, videatur n. 3249, 3762; similiter Scheba, n. 1171, 3240; quod `aurum' significet bonum amoris, citata n. 9874 et n. 9881: [12] apud Jeremiam, Adferent holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, xvii 26;

per `minham' similiter significatur bonum amoris, n. 9992, 10,137; inde patet quod per `tus' in Verbo {23} significetur verum quod fidei, nam in Verbo ubi dicitur de bono, etiam dicitur de vero, ob conjugium caeleste, quod est boni et veri, in singulis ibi, videantur citata n. 9263, 9314; inde quoque erat quod super minhah esset oleum et quoque tus, Lev. ii 1, 2, 15, non autem {24} super minhah quae pro peccato, Lev. v 11, et super minhah zelotypiae, Num. v 15; quod non super his minhis, erat quia dabantur pro expiatione a malis, et quamdiu homo in expiatione est, non recipere potest bonum amoris et verum fidei, mala enim obstant; aliter post expiationem seu remotionem (c)illorum. Quoniam bonum quod amoris non dabile est nisi etiam simul verum quod fidei, bonum enim producit verum, ac in vero comparat sibi suum quale, et format se; inde erat quod super omni minhah esset tus; et quoque super panibus facierum, qui super mensa in tentorio conventus, Lev. xxiv 7, `panes' enim significabant bonum amoris, n. 3478, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9323, 9545, 10,040, 10,137. @1 suffitus$ @2 i quae$ @3 After suffitu$ @4 nam ignis super illis, per quem repraesentabatur amor et charitas, et inde significabant cultum$ @5 inde$ @6 Humanum suum$ @7 sanctum erum$ @8 i , et ex corde est ex amore$ @9 i conventus$ @10 altare IT$ @11 i etiam$ @12 ille cultus est qui intelligitur$ @13 suffitionem$ @14 sedavit$ @15 quoque$ @16 i et$ @17 Suffitiones altered to Suffitus$ @18 significat$ @19 videantur$ @20 et quia omne perceptivum gratum in coelis existit ex talibus, et vocantur coelestia et spiritualia, ideo quae significabant talia ad confectionem suffitus adhibebantur, et quia thus in specie significat spirituale, hoc est, verum quod fidei$ @21 aut$ @22 quod$ @23 specie$ @24 praeter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church